Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 368

Previous Number Next Number See English 

368. V. Qualis est amor[,] talis est sapientia, et inde talis est homo: nam qualis est amor et sapientia, talis est voluntas et intellectus, voluntas enim est receptaculum amoris, ac intellectus est receptaculum sapientiae, ut supra ostensum est, et haec duo faciunt hominem, et ejus quale. Amor est multiplex, et tam multiplex* ut varia ejus sint indefinita; ut constare potest ex Humano Genere in terris et in Coelis; non datur unus homo et unus angelus alteri ita similis, ut nulla distinctio sit[;] est amor qui distinguit, quisque enim est suus amor: putatur quod sapientia distinguat, sed sapientia est ex amore[;] est forma ejus; nam amor est esse vitae, et sapientia est existere vitae ex illo esse. [2] Creditur in mundo, quod intellectus faciat hominem; sed hoc creditur, quia intellectus potest elevari in lucem coeli, ut supra ostensum est, et homo sic apparere sicut sapiens[;] sed tametsi** id intellectus quod transcendit [amorem], hoc est, quod non est amoris, apparet*** quod sit hominis, ita quod homo talis sit, usque**** est [modo] apparentia; id enim intellectus quod transcendit, est quidem amoris sciendi et sapiendi, sed non est simul amoris applicandi vitae id quod***** scit et sapit; quare id in Mundo vel tempore recedit, vel extra res memoriae in terminis ut deciduum moratur; quapropter post mortem separatur, et non plus remanet, quam quod cum amore proprio spiritus concordat. [3] Quia amor facit vitam hominis, et sic ipsum hominem, ideo sunt omnes societates coeli, et omnes angeli in societatibus, ordinati secundum affectiones quae sunt amoris, et nulla societas et in societate nullus angelus secundum aliquid intellectus separatum ab amore ejus: similiter in infernis et illorum societatibus, sed secundum amores coelestibus amoribus oppositos. Ex his constare potest, quod qualis est amor, talis sit sapientia, et quod inde talis sit homo. * Prima editio: mnltiplex ** sed tametsi ubi in prima editione sed usque *** apparet ubi in prima editione hoc apparet **** Prima editio: sed ***** Prima editio: qnod


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church