Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 374

Previous Number Next Number See English 

374. II. Quod Correspondentia* voluntatis et intellectus sit cum corde et pulmone, et inde correspondentia omnium mentis cum omnibus corporis: hoc novum est, quia hactenus non notum, ex causa quia non notum fuit quid spirituale, et quae differentia ejus a naturali, et inde non notum quid correspondentia; correspondentia enim est spiritualium cum naturalibus, et per illam conjunctio eorum. Dicitur quod hactenus non notum fuerit, quid spirituale, et quae ejus correspondentia cum naturali, et inde quid correspondentia, sed usque utrumque potuit notum esse; quis non scit quod affectio et cogitatio sint spirituales, et inde quod omnia affectionis et cogitationis sint spiritualia; quis non scit, quod actio et loquela sint naturales, et inde omnia quae actionis et loquelae sunt, naturalia sint: quis non scit, quod affectio et cogitatio, quae spirituales sunt, faciant ut homo agat et loquatur: quis inde non scire potest, quid correspondentia spiritualium cum naturalibus; annon cogitatio facit ut lingua loquatur, et affectio una cum cogitatione ut corpus agat; sunt duo distincta[;] cogitare possum et non loqui, et velle possum et non agere, et scitur quod corpus non cogitet et non velit, sed quod cogitatio cadat in loquelam et voluntas in actionem. [2] Annon etiam affectio elucet ex facie, et sistit ibi typum sui; hoc quisque novit[;] estne affectio in se spectata spiritualis, ac mutationes faciei, quae etiam vultus vocantur, sunt naturales: quis non inde potuit concludere, quod correspondentia sit, et inde quod correspondentia omnium mentis sit cum omnibus corporis;** et quia omnia mentis se referunt ad affectionem et cogitationem, seu quod idem est, ad voluntatem et intellectum, et omnia corporis ad cor et pulmonem, quod correspondentia sit voluntatis cum corde, ac intellectus cum pulmone. [3] Quod talia non nota fuerint, tametsi nota potuerunt esse, est causa, quia homo tam externus factus est, ut nihil nisi quam naturale voluerit agnoscere[;] hoc jucundum amoris ejus fuit, et inde jucundum intellectus ejus fuit, quare elevare cogitationem supra naturale ad quoddam spirituale separatum a naturali injucundum ei fuit; ideo non potuit aliter ex naturali suo amore et ejus jucundo cogitare, quam quod spirituale esset purius naturale, ac correspondentia esset aliquod influens per continuum: imo mere naturalis homo*** non potest separatum quid a naturali cogitare[;] hoc illi est nihilum. [4] Causa [altera] quod illa non visa et inde nota hactenus fuerint, est quoque quod omnia religionis, quae vocantur spiritualia, removerint e conspectu hominis per dogmaticum in toto Christiano Orbe, quod Theologica, quae sunt spiritualia, quae Concilia et quidam Antesignani concluserunt, caece credenda sint, quia, ut dicunt, intellectum transcendunt; inde quidam putaverunt spirituale esse sicut avis quae volat supra aerem in aethere, quo oculus visu non pertingit; cum tamen est sicut Avis paradisiaca, quae volat prope oculum, et pulchris suis alis tangit pupillam ejus, et vult videri: per visum oculi intelligitur visus intellectualis. * Prima editio: Gorrespondentia ** Prima editio: corporis:

*** Prima editio: homo,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church