Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 375

Previous Number Next Number See English 

375. Correspondentia voluntatis et intellectus cum corde et pulmone non potest nude confirmari, hoc est, solum per rationalia, sed potest per effectus: hoc simile est sicut est cum rerum causis[;] hae quidem rationaliter possunt videri, sed non clare nisi per effectus, sunt enim causae in illis, et se per illos dant* videndas; mens nec prius se de causis confirmat; effectus hujus correspondentiae in sequentibus tradentur. Sed ne aliquis de Correspondentia hac illabatur in ideas ex hypothesibus de anima captas, perlegat prius illa quae in praecedente Articulo ostensa sunt, ut quae n. 363, 364,** Quod Amor et Sapientia, et inde Voluntas et Intellectus, faciant ipsam vitam hominis;*** n. 365, Quod vita hominis sit in principiis in Cerebris, et in principiatis in Corpore[;] n. 366,**** Quod qualis vita est in principiis, talis sit in toto et in qualibet parte[;] n. 367, quod vita per principia illa sit ex qualibet parte in toto, et ex toto in qualibet parte[;] n. 368,***** Quod qualis est amor, talis sit sapientia, et inde talis sit homo. * Prima editio: dat ** Prima editio: 364:

*** Prima editio: hominis., **** Prima editio: 366. ***** Prima editio: 368.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church