Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 378

Previous Number Next Number See English 

378. III. Quod Voluntas correspondeat Cordi, non ita clare singillatim, sicut ex Voluntate lustrata in effectibus, ut supra dictum est, constare potest: singillatim constare potest ex eo, quod omnes affectiones quae sunt amoris inducant mutationes cordi quoad motitationes ejus, ut patet a pulsu arteriarum, quae cum corde synchrone agunt; mutationes et motitationes ejus secundum affectiones amoris sunt innumerae; illae quae per digitum sentiuntur sunt* modo, quod pulset lente vel celeriter, alte vel humiliter, molliter vel duriter, aequaliter vel inaequaliter, et sic porro; ita aliter in laetitia quam in tristitia, aliter in tranquillitate animi quam in iracundia, aliter in intrepiditate quam in timore, aliter in morbis calidis quam in frigidis, et sic porro. [2] Quoniam Cordis motus, qui vocantur systole et diastole, secundum affectiones amoris cujusvis ita mutantur et variantur, ideo plures ex antiquis, et ex illis aliqui hodierni, adscripserunt cordi affectiones, et quoque domicilium illarum ibi statuerunt; ex eo in communem sermonem venit dicere Cor magnanimum et timidum, cor laetum et triste, Cor molle et durum, Cor magnum et pusillum, Cor integrum et fractum, Cor carneum et lapideum; pinguis, mollis, mitis Corde, dare Cor ad faciendum, dare Cor unum, dare Cor novum, reponere Corde, recipere Corde, non ascendit super Cor, obfirmare se Corde, amicus Cordis; inde dicitur Concordia, Discordia, Vecordia, et similia plura quae amoris et ejus affectionum sunt. Similiter loquitur Verbum, ex causa quia Verbum per Correspondentias conscriptum est. Sive dicas amorem sive voluntatem, idem est, quoniam amoris receptaculum est voluntas, ut supra dictum est. * Prima editio: suut


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church