Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 379

Previous Number Next Number See English 

379. Quod in homine, et in quovis animali, sit Calor vitalis, notum est, sed unde ejus origo, non notum est; quisque de eo ex conjectura loquitur, quare qui non sciverunt aliquid de Correspondentia naturalium cum spiritualibus, originem ejus adscripserunt calori solis, quidam activitati partium, quidam ipsi vitae, sed quia non sciverunt quid vita, solum in dicendo id substiterunt. Qui autem scit, quod Correspondentia sit amoris et ejus affectionum cum corde et ejus derivationibus, scire potest quod amor sit origo caloris vitalis; Amor enim procedit a Sole spirituali ubi Dominus, ut Calor, et quoque ab angelis sentitur ut Calor; hic Calor spiritualis, qui in sua essentia est amor, est qui per correspondentiam influit in Cor et ejus sanguinem, et indit ei calorem, et simul vivificat: [2] quod homo secundum amorem suum et ejus gradum incalescat et quasi ignescat, et quod secundum decrescentiam ejus torpescat et frigescat, notum est; nam sentitur et videtur[;] sentitur ex calore totius corporis, et videtur ex rubore faciei; ac vicissim exstinctio ejus sentitur ex frigore corporis, et videtur ex pallore faciei. Quia Amor est vita hominis,* ideo Cor est primum et ultimum vitae ejus: et quia Amor est vita hominis, et anima vitam suam agit in corpore per sanguinem, ideo sanguis in Verbo vocatur anima, Genes. IX:4, Levit. XVII:14. Quid per animam in vario sensu intelligitur, dicetur in sequentibus. * Prima editio: homiuis,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church