Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 70

Previous Number Next Number See English 

70. Illa duo Naturae propria, quae, ut dictum est, sunt spatium et Tempus, exuunt omnes qui obeunt et fiunt Angeli; intrant enim tunc in lucem spiritualem, in qua objecta cogitationis sunt vera, et objecta visus sunt similia quae in Mundo naturali, sed cogitationibus illorum correspondentia. Objecta cogitationis illorum, quae, ut dictum est, sunt vera, prorsus nihil trahunt ex spatio et tempore; objecta autem visus eorum quidem apparent sicut in spatio et in tempore, sed usque non cogitant ex illis: causa est, quia spatia et tempora ibi non sunt stata sicut in Mundo naturali, sed mutabilia secundum status vitae eorum;* inde pro illis in ideis cogitationis eorum sunt status vitae, pro spatiis talia quae se referunt ad status amoris, et pro temporibus talia quae se referunt ad status sapientiae: inde est quod cogitatio spiritualis et inde quoque loquela spiritualis, in tantum a cogitatione et inde loquela naturali differat, ut nihil commune nisi quoad interiora rerum, quae omnia sunt spiritualia, habeant; de qua differentia plura alibi dicentur. Nunc quia Angelorum cogitationes nihil trahunt ex spatio et tempore, sed ex statibus vitae, patet, quod illi non comprehendant cum dicitur, quod Divinum impleat spatia, non sciunt enim quid spatia, sed quod clare comprehendant cum absque idea ullius spatii dicitur, quod Divinum impleat omnia. * Prima editio: norum,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church