Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 71

Previous Number Next Number See English 

71. Ut pateat quod mere naturalis homo de spiritualibus et Divinis cogitet ex spatio, et spiritualis homo absque spatio, sit hoc illustrationi: homo mere naturalis cogitat per ideas quas sibi comparavit ex objectis visus, in quibus omnibus est figura trahens ex longo, lato et alto, et ex forma per illa terminata, quae vel est angularis vel circularis; haec manifeste insunt ideis cogitationis ejus de visibilibus in tellure, et quoque insunt ideis cogitationis ejus de non visibilibus* ut de civilibus et moralibus; haec quidem non videt, sed usque insunt ut continua. [2] Aliter homo spiritualis, imprimis angelus coeli; ejus cogitatio nihil commune habet cum figura et forma trahente aliquid ex longo, lato et alto spatii, sed ex statu rei ex statu vitae; inde pro longo spatii cogitat bonum rei ex bono vitae, pro lato spatii verum rei ex vero vitae, et pro alto gradus eorum; ita cogitat ex correspondentia, quae est spiritualium et naturalium inter se; ex qua correspondentia est, quod longitudo in Verbo significet bonum rei, latitudo verum rei, et altitudo gradus eorum. Ex his patet, quod Angelus coeli nequaquam aliter cogitare possit cum de Omnipraesentia Divina, quam quod Divinum impleat omnia absque spatio; quod Angelus cogitat, id est verum, quia Lux, quae illuminat ejus intellectum, est Divina Sapientia. * Prima editio: visilibus


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church