Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 100

Previous Number Next Number See English 

100. "Ut{1} tentemini" significat per falsa pugnantia contra illos. - Quod hoc significetur, est quia omnis tentatio spiritualis est pugna diaboli ac Domini, quis illum possidebit; diabolus seu infernum expromit falsa ejus, ac increpat et condemnat; Dominus autem vera, et e falsis abducit et liberat. Haec pugna est, quae apparet homini sicut in illo, quia est ex spiritibus malis qui apud illum, et vocatur Tentatio. Quod tentatio Spiritualis non aliud sit, ab experientia scio, quia in tentationibus meis vidi infernales qui induxerunt, et percepi influxum a Domino Qui liberavit. @1 Ut pro "Et"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church