114. "Quod habeas ibi tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balacum objicere scandalum coram filiis Israelis edere idolothyta et scortari," significat quod inter illos sint qui faciunt opera hypocritica, per quae cultus Dei in Ecclesia conspurcatur et adulteratur. - Quod per haec intelligantur illi qui faciunt opera per quae conspurcatur et adulteratur cultus, patet ex Historicis Verbi de Bileamo et Balaco Rege Moabi; Bileamus enim fuit hypocrita et praestigiator, nam locutus est ex Jehovah bene de filiis Israelis, et tamen corde fovit perdere illos, et quoque per consilium datum Balaco perdidit; ex quo patet quod opera illius fuerint hypocritica: Quod fuerit praestigiator, legitur (Num. xxii. 7: cap. xxiv. 22): Jos. xiii. 22);
Quod locutus pro filiis Israelis, benedicendo illis (Num. xxiii. 7-15, 18-24; cap. xxiv. 5-9, 16-19):
Sed quod hoc locutus sit ex Jehovah (Num. xxiii. 5, 12, 16: cap. xxiv. 13):
Quod corde foverit perdere illos, et quoque perdiderit per consilium datum Balaco (Num. xxxi. 16);
Consilium quod dederat (Num. xxv. 1, 9, 18);
hoc fuit scandalum quod objecit filiis Israelis, de quo ita:
"In Schittim coepit populus scortari cum filiabus Moabi, et vocarunt populum ad sacrificia deorum suorum; comedit populus, et incurvavit se diis earum{1}, imprimis se adjunxit Baalpeori: ideo occisi sunt ab Israele viginti quatuor millia" (Num. xxv. 1-3{2}, 9, 18):
per "filios Israelis" significatur Ecclesia; per edere ex sacrificiis suis, significatur appropriatio sancti; quare per edere ex sacrificiis deorum aliorum seu idolothyta significatur conspurcatio et prophanatio sancti; per "scortari" significatur adulterare et pervertere cultum; quod per "Moabum," et inde per Regem ejus, et per Filias ejus, etiam significentur qui conspurcant et adulterant cultum, videatur in Arcanis Coelestibus Londini editis (n. 2468). Ex his nunc patet, quod Sensus spiritualis istorum verborum ille sit. @1 earum pro "eorum"$ @2 1-3 pro "1"$