Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 115

Previous Number Next Number See English 

115. (Vers. 25.) "Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, quod odi," significat quod inter illos etiam sint qui faciunt opera meritoria. - Quod "opera Nicolaitarum" sint opera meritoria, videatur supra (n. 86). Apud illos qui omne Ecclesiae et salutis ponunt in bonis operibus, et non aliquid in veris doctrinae, qui sunt qui per "Ecclesiam in Pergamo" intelliguntur, dantur qui faciunt opera hypocritica, tum opera meritoria, sed usque non omnes; quare dicitur, quod "habeas ibi tenentes doctrinam Balaam," tum, "habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum;" et omnia opera cultus sunt vel bona, vel meritoria, vel hypocritica; quare de his duobus hic dicitur, et de operibus bonis post illa in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church