116. (Vers. 26.) "Resipisce," significat ut caveant sibi ab illis operibus, et faciant opera quae bona sunt. - Quod haec significentur per "resipiscere," est quia de bonis meritoriis et hypocriticis nunc actum est, a quibus sibi cavebunt illi qui omne Ecclesiae et salutis in bonis operibus, et non aliquid in veris doctrinae ponunt; cum tamen vera doctrinae docent, quomodo et quid volendum et cogitandum, seu amandum et credendum est, ut opera sint bona.