120. "Dabo illi edere de manne abscondito," significat sapientiam et tunc appropriationem boni amoris caelestis in operibus, et sic conjunctionem Domini cum illis qui operantur. - Per "man absconditum," quod illis erit qui in bonis operibus sunt et simul operibus adjungunt vera doctrinae, intelligitur sapientia recondita, qualis est illis qui in tertio Caelo sunt; hi enim, quia in bonis operibus et simul in veris doctrinae in Mundo fuerunt, in sapientia sunt prae reliquis Angelis, sed in sapientia abscondita, est enim inscripta vitae illorum, et non ita memoriae; quare tales sunt, ut non loquantur de veris doctrinae sed faciant illa, et faciunt quia sciunt,et quoque videant illa quando alii loquuntur illa. Quod approprietur illis bonum amoris, et Dominus conjungat Se cum illis, qui adjungunt bonis operibus vera doctrinae, et sic det illis sapientiam in bonis illorum, et quod hoc sit dare "edere de manne abscondito," constare potest ex his Domini verbis:
"Panis Dei est Qui e Caelo descendit, et dat vitam mundo: Ego sum Panis vitae: patres vestri ederunt Man in deserto, et mortui sunt. Hic est Panis ille Qui e Caelo descendit, ut qui edit de eo non moriatur: Ego sum Panis vivens, qui e Caelo descendi; si quis ederit ex hoc Pane, vivet in aeternum" (Joh. vi. 31-51{1}). Ex quibus patet, quod Ipse Dominus sit "Man absconditum," quod in operibus eorum erit, si Ipsum solum adeunt: sive dicas "Dominum," sive "Bonum amoris caelestis," tum "Sapientiam illius amoris," idem est. Sed hoc est arcanum quod aegre cadit in ideam naturalem alicujus, quamdiu illa obvelata est nube a mundanis, sed cadit cum ei serenum et apricum est, ut de his videri potest in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, a principio ad finem. @1 31-51 pro "31 ad 38"$