Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 121

Previous Number Next Number See English 

121. "Et dabo illi calculum album," significat vera suffragantia et unita bono. - "Calculus albus" id significat, quia in judiciis colligebantur suffragia per calculos, et per albos illa quae confirmabant; quod sint vera confirmantia quae significantur, est quia "album" praedicatur de veris (n. 167, 379); inde est, quod per "calculum album" significentur vera suffragantia bono; quod etiam unita bono, est quia bonum arcessit illa, et unit sibi: omne enim bonum amat verum, ac sibi conjungit tale quod sibi convenit, imprimis bonum amoris caelestis; hoc sibi ita unit verum, ut prorsus unum faciant; inde est quod videant vera ex solo bono: hi intelliguntur per "illos qui habent legem cordibus suis inscriptam," de quibus apud Jeremiam:

"Dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam eam neque docebunt amplius quis socium suum, aut quis fratrem suum dicendo cognoscite Jehovam, omnis enim cognoscet Me" (xxxi. (33,) 34). Tales sunt omnes qui in tertio Caelo sunt; illi non ex aliqua memoria loquuntur de veris, sed clare vident illa dum audiunt alios de veris loquentes, imprimis dum legunt Verbum; causa est, quia sunt in ipso conjugio boni et veri: tales fiunt in Mundo, qui adiverunt solum Dominum, et fecerunt bona opera, quia sunt secundum vera Verbi: de quibus videantur aliqua in Opere De Caelo et Inferno (n. 25, 26, 270, 271).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church