141. "Et dabo unicuique secundum opera ejus," significat quod det cuivis secundum charitatem et ejus fidem, quae in operibus. - Quod "opera" sint continentia charitatis et fidei, et quod charitas et fides absque operibus sint modo sicut imagines aereae, quae postquam apparuerunt, evanescunt, videatur supra (n. 76).