142. [Vers. 24.] "Vobis autem dico, et reliquis in Thyatiris quicunque non habent doctrinam hanc." Quod significet ad illos apud quos doctrina fidei separatae a charitate est, et apud quos doctrina fidei conjunctae charitati est, patet a supradictis, ita absque explicatione.