143. "Et qui non cognoverunt profunda Satanae, sicut dicunt" significat qui non interiora illorum, quae mere falsa sunt, intelligunt. Quod per "satanam" intelligatur Infernum ex illis qui in falsis sunt, et abstracte falsa, videatur supra (n. 97); inde per "profunda" ejus significantur interiora doctrinae Separatae a charitate, quae mere falsa sunt: profunda ac interiora illius doctrinae sunt, quae in Libris eorum, ac in Praelectionibus in Gymnasiis, et inde in Praedicationibus traduntur, quae qualia sunt, videatur in Praemissis ad cap. i., ubi Doctrinalia illorum allata sunt, in Specie ibi de Justificatione per fidem et de Bonis Operibus; ubi dictum videatur, quod solum Clerici norint arcana istius doctrinae, non autem Laici; quare hi praecipue intelliguntur per "qui non cognoverunt profunda."