144. Non impono super vos aliud onus," significat solum ut sibi caveant ab illis. - Causa est, quia falsa sua per ratiocinia ex naturali homine confirmant, et per aliqua ex Verbo quae falsificant, per haec enim possunt seducere; sunt sicut serpentes in herbis qui transeuntes mordent; aut sicut venena abscondita quae ignaros necant.