Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 157

Previous Number Next Number See English 

157. "Quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es," significat quod videatur et credatur ab ipsis et ab aliis, quod spiritualiter vivi sint, cum tamen spiritualiter mortui sunt. Per "nomen habere" significatur videri et credi quod tales sint, hic quod vivi, cum tamen sunt mortui; vita enim spiritualis, quae proprie est vita, non est solius cultus, sed est intus in cultu, et intus erunt Divina vera ex Verbo, et cum homo vivit illa, est vita in cultu; causa est, quia externum trahit suum quale ab internis, ac interna cultus sunt vera vitae: hi sunt, qui intelliguntur per haec Domini verba:

"Tunc inciepietis foris stare, et pulsare januam, dicentes, Domine aperi nobis: sed respondens dicet, Non novi vos unde estis: et incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus coram Te, et in plateis nostris docuisti; sed dicam vobis, Non novi vos unde estis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis" (Luc. xiii. 25-27). Datum etiam est audire multos in spirituali mundo dicentes, quod saepius Sacram Communionem obiverint, et sic ederint et biberint sanctum, et toties absoluti sint a peccatis; quod quovis die Sabbathi auscultaverint docentes: ac domi mane et vesperi devote oraverint; et plura: sed cum reclusa sunt interiora cultus illorum, apparuerunt illa iniquitatibus plena et infernalia, quare rejecti sunt. Et cum dixerunt Unde hoc, responsum tulerunt, quod prorsus non solliciti fuerint de Divinis veris; et tamen vita non secundum Divina vera, non est vita, qualis est illis qui in Caelo sunt; et qui non in vita Caeli sunt, non possunt sustinere lucem Caeli, quae est Divinum Verum procedens a Domino ut Sole ibi, minus calorem Caeli, qui est Divinus Amor: at tametsi illa audiverunt, et quoque intellexerunt, usque tamen cum in se et suum cultum remissi sunt, dixerunt, Quid opus est veris, et quid vera. Sed quia amplius vera non potuerunt recipere, relicti sunt suis concupiscentiis, quae intus in cultu eorum fuerunt, et illae tandem a se rejecerunt omnem cultum Dei illorum; nam interiora accomodant sibi exteriora, ac rejiciunt quae secum non concordant: apud omnes enim post mortem rediguntur exteriora ut sint interioribus analoga.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church