Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 158

Previous Number Next Number See English 

158. (Vers. 2.) "Esto vigilans," significat ut in veris sint, et in vita secundum illa. - Non aliud per "vigilare" in Verbo significatur; nam qui vera addiscit et vivit secundum illa, est sicut qui e Somno expergiscitur et fit vigilat qui non in veris est, sed solum in cultu, est sicut qui dormit et somniat: vita naturalis in se spectata, seu absque vita spirituali, nec aliud est quam somnus; at vita naturalis in qua est vita spiritualis, est vigilia; et haec non aliunde comparatur quam per vera, quae in luce sua et in die suo sunt, quando homo est in vita secundum illa. Hoc per "vigilare" significatur in his locis:

"Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus venturus est" (Matth. xxiv. 42);

"Beati servi, quos cum Dominus venit, invenerit eos Vigilantes: estote parati, quia qua hora non putatis, Filius Hominis veniet" (Luc. xii. 37, 40{1});

"Vigilate quia nescitis quando Dominus domus veniet, ne cum repente venerit inveniet vos Dormientes: quae dico vobis, omnibus dico, Vigilate" (Marc. xiii. 35-37) Virgines, morante Sponso, Dormiverunt et Obdormiverunt; et quinque stultae venientes dixerunt, Domine aperi nobis: sed respondebit Dominus, Non novi vos; "Vigilate ergo, quia neque illum diem, neque illam horam scitis, qua Filius Hominis veniet" (Matth. xxv. 1-13). Quia Adventus Domini vocatur "Mane" (n. 151), et tunc aperiuntur vera, et fit lux, ideo Illud tempus vocatur "Principium Vigiliarum" (Thren. ii. 19);

Ac Dominus vocatur "Vigil" (Dan. iv. 10 (B.A. 13));

et dicitur apud Esajam, "Vivent mortui tui, Evigilate habitatores pulveris" (xxvi. 19). Quod autem status hominis, qui non in veris est, dicatur "Dormitio" et "Somnus," videatur (Jerem. li. 39, 57; Psalm. xiii. 4 (B.A. 3): Psalm. lxxvi. 7 (B.A. 6); Matth{2}. xiii. 25; et alibi). @1 37, 40 pro "34, 40"$ @2 Matth. pro "Luc."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church