Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 166

Previous Number Next Number See English 

166. "Quae{1} non inquinaverunt vestimenta sua" significat qui in veris sunt, et non per mala vitae et inde falsa conspurcaverunt cultum. - Per "vestimenta" in Verbo significantur vera quae investiunt bonum, et in opposito sensu falsa quae investiunt malum; homo enim est vel suum bonum vel suum malum, inde vera aut falsa sunt "vestimenta" ejus. Omnes Angeli et Spiritus apparent vestiti secundum vera boni eorum, aut secundum falsa mali eorum, de qua re videatur in Opere de Caelo et Inferno Londini edito (n. 177-182); ex quibus patet, quod per "non inquinare vestimenta sua" significetur in veris esse, et non per mala vitae et inde falsa conspurcare cultum. Quod "vestimenta" in Verbo significent vera, et in opposito sensu falsa, patet ex his locis:

"Excitare, excitare, indue robur tuum, Zion; indue Vestes decoris tui, Hierosolyma" (Esaj. lii. 1);

Hierosolyma, "Vestivi te acupicto, calceavi te taxo, accinxi te bysso, et ornavi te ornatu, amicta es auro et argento, et Vestes tuae byssus, sericum, et acupictum, unde pulchra facta es valde. Sed sumpsisti de Vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, ut scortareris super illis; sumpsisti etiam Vestes acupicti tui, et fecisti imagines maris, cum quibus scortabaris" (Ezech. xvi. 10-18);

describitur ibi Ecclesia Judaica, quod ei data sint vera quia Verbum, at quod falsificaverint illa; "scortari" est falsificare (n. 134). "Tota gloriosa filia Regis intus, et ex implexis auri Vestis ejus, in acupictis adducetur Regi" (Psalm. xlv. 14, 15 (B.A. 13, 14));

"filia Regis" est Ecclesia quoad affectionem veri. "Filiae Israelis super Saule flete, qui amicivit vos dibapho cum delicatis, et imposuit ornatum auri super Vestem vestram" (2 Sam. i. 24);

haec dicuntur de Saule, quia per illum ut Regem significatur Divinum Verum (n. 20). "Visitabo super principes et super filios Regis, et super omnes indutos Vestimentis alienigenae" (Zeph. i. 8);

Hostes "exuent tibi Vestes, et sument vasa ornatus tui" (Ezech. xxiii. 26);

"Joschua indutus fuit Vestibus pollutis, et sic stabat coram Angelo," qui dixit, "removete Vestes pollutas a super illo; et induite illum Vestibus aliis" (Sachar. iii. 3-5):

"Ingressus Rex et vidit discumbentes, et vidit hominem non indutum Veste Nuptiarum: et dixit ei, Amice, quomodo huc intrasti non habens Vestem nuptiarum" (Matth. xxii. 11, 12{2}):

"vestis nuptiarum" est Divinum Verum ex Verbo. "Cavete vobis a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in Vestibus ovium" (Matth. vii, 15);

"Nemo panniculum novi Vestimenti indit in Vestimentum vetus; alioquin illud novum findet vetus, et veteri non convenit panniculus e novo" (Luc. v. 36{3});

quia "vestimentum" significat verum, ideo Dominus comparat vera Ecclesiae prioris, quae erant externa et repraesentativa spiritualium, "panniculo vestimenti veteris," et vera Ecclesiae novae, quae erant interna et spiritualia, "panniculo vestimenti novi." "Super thronis viginti quatuor Seniores sedentes, induti Vestimentis albis" (Apoc. iv. 4);

"Qui ante Thronum in conspectu Agni stabant, erant amicti Stolis albis; qui laverunt Stolas suas, et dealbarunt Stolas suas in Sanguine Agni" (Apoc. vii. 9, 13, 14);

"Datae sunt singulis" qui sub altari "Stolae albae" (Apoc. vi. 11):

"Exercitus Sedentis super Equo albo, sequebantur Ipsum Vestiti byssine albo et mundo" (Apoc. xix. 14). Quia "Angeli" significant Divina Vera, ideo Angeli in sepulchro Domini visi apparuerunt in Vestibus albis et splendentibus (Matth. xxviii. 3: Luc. xxiv. 4). Quia Dominus est Divinum Bonum et Divinum Verum, ac Vera intelliguntur per "Vestes," ideo cum transformatus est, "Splenduit facies Ipsius sicut Sol, et Vestimenta Ipsius facta sunt sicut Lux" (Matth. xvii. 2);

Et "Alba fulgurantia" (Luc. ix. 29);

Et "Splendentia alba sicut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare" (Marc. ix{4} 3). De Antiquo Dierum, Qui etiam est Dominus, dicitur, quod "Vestis Ipsius esset alba sicut nix" (Dan. vii. 9);

et praeterea, haec de Domino:

"Unxit myrrha, aloe et kesia omnes Vestes Tuas" (Psalm. xlv. 9 (B.A. 8) {5});

"Lavat in vino Vestimentum Suum, et in sanguine uvarum Velamen Suum" (Genes. xlix. 11);

"Quis Hic venit ex Edom, conspersus Vestes ex Bozra: Hic honorabilis in Vestitu Suo: quare rubicundus quoad Vestem Tuam: Vestes Tuae sicut calcantis in torculari: sparsa est victoria super Vestes Meas; et omne Vestimentum Meum pollui" (Esaj. lxiii{6}. 1-3);

haec quoque de Domino; "Vestes" Ipsius sunt ibi Vera Verbi. "Sedens super Equo albo, circumindutus Vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei" (Apoc. xix. 13, 16). Ex significatione "vestium," videri potest Cur discipuli Domini imposuerunt Vestimenta sua super asinam et pullum, cum Dominus intraret Hierosolymam: et cur populus tunc stravit Vestimenta sua in via (Matth. xxi. 7-9; Marc. xi. 7, 8; Luc. xix. 35, 36);

et quid significatur, per quod "Milites Vestimenta Domini diviserint in quatuor partes" (Joh. xix. 23, 24);

ita quid significatur per haec apud Davidem:

"Diviserunt Vestes Meas, et super Vestimentum Meum jecerunt sortem" (Psalm. xxii. 19 (B.A. 18)). Ex significatione "vestium" etiam patet, cur Sciderunt Vestes suas, cum aliquis contra Divinum Verum Verbi locutus est (Esaj. xxxvii{7}. 1; et alibi);

tum quod Laverint Vestes ut purificarentur (Exod. xix. 14; Levit. xi. 25, 40{8}); cap. xiv. 8, 9; Num. xix. 11 ad fin.). Et quod propter praevaricationes contra Divina Vera exuerent Vestes, et induerent saccum (Esaj. xv. 3; cap. xxii. 12; cap. xxxvii. 1, 2 Jerem. iv. 8{9}; cap. vi. 26; cap. xlviii. 37; cap. xlix. 3; Thren. ii. 10; Ezech. xxvii. 31; Amos viii. 10; Jon. iii. 5, 6, 8). Qui novit quid "vestimenta" in genere et in specie significant, nosse potest quid significaverunt vestes Aharonis et filiorum ejus, quae fuerunt Ephodum, Pallium, Tunica tesselata, Baltheus, Femoralia, Cidaris. Quoniam "lux" significat Divinum Verum, ac "Vestis" similiter, ideo dicitur apud Davidem, "Jehovah Se operit Luce sicut Veste" (Psalm. civ. 2). @1 Quae pro "Qui"$ @2 11, 12, pro "11, 12, 13"$ @3 36 pro "36, 37"$ @4 ix. pro "x."$ @5 xlv. pro "xlix."$ @6 lxiii. pro "xliii."$ @7 xxxvii. pro "xxxvi."$ @8 25, 40, pro "24, 40"$ @9 8 pro "4"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church