Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 167

Previous Number Next Number See English 

167. "Et ambulabunt Mecum in albis (, quia digni sunt)," significat quod victuri sint cum Domino in Regno Ipsius spirituali, quia in veris sunt ad ipso. - Quod hic sensus illorum verborum sit, est quia "ambulare" in Verbo significat vivere, et "ambulare cum Deo" significat vivere ab Ipso; et quia in "albis" significat in veris; "album" enim in Verbo praedicatur de veris, quia trahit originem a luce solis, et "rubrum" praedicatur de bonis, quia trahit originem ab igne solis, ac "nigrum" praedicatur de falsis, quia trahit originem a tenebris inferni: illi qui in veris a Domino sunt, quia Ipsi conjuncti sunt, vocantur "digni," omnis enim dignitas in mundo spirituali est ex conjunctione cum Domino. Ex his patet, quod per "ambulabunt Mecum in albis quia digni sunt," significetur quod victuri sint cum Domino, quia in veris ab Ipso. Dicitur quod victuri sint cum Domino in Regno spirituali, quia universum Caelum in duo Regna distinctum est, caeleste et spirituale, et in Regno caelesti sunt qui in bono amoris a Domino sunt, et in Regno spirituali qui in veris sapientiae a Domino sunt; et hi dicuntur "ambulare cum Domino in albis;" sunt quoque induti vestimentis albis. Quod "ambulare" significet vivere, et "ambulare cum Deo" vivere cum Ipso quia ab Ipso, constat a sequentibus his locis:

"In pace et rectitudine ambulavit{1} Mecum" (Malach.{2} ii. 6);

"Liberasti pedes meos ab impulsione, ad ambulandum coram Deo in luce viventium" (Psalm. lvi. 14 (B.A. 13));

"David servavit praecepta Mea, et ambulavit post Me toto corde" (1 Reg. xiv. 8);

"Jehovah recordare, quod ambulaverim{3} coram Te in veritate" (Esaj. xxxviii. 3);

"Si ambulaveritis Mecum in adversum, nec obediveritis voci Meae, ambulabo etiam Ego vobiscum in adversum" (Levit. xxvi. 23, 24, 27, (28));

"Non voluerunt Ambulare in viis Jehovae" (Esaj. xlii. 24; Deut. xi. 22; cap. xix. 9; cap. xxvi. 17);

"Omnes populi Ambulans in nomine de sui, et nos Ambulabimus in Nomine Jehovae" (Mich. iv. 5);

"Adhuc parum Lux vobiscum; Ambulate dum Lucem habetis; credite in Lucem" (Joh. xii. 35, 36; cap. viii. 12);

Interrogaverunt Scribae, "Quare non Discipuli Ambulant secundum traditionem Seniorum" (Luc. vii. 5{4}), Dicitur etiam "ambulare" de Jehovah, quod "ambulet inter illos," hoc est, vivat in illis et cum illis:

"Dabo habitaculum Meum in medio vestri,{5} et Ambulabo in medio vestri, et ero vobis in Deum" (Levit. xxvi. 11, 12). Ex his patet, quid intelligitur supra per "Haec dicit Ambulans in medio septem candelabrorum aureorum" (Apoc. ii. 1). @1 ambulavit pro "ambulant"$ @2 Malach. pro "Esaj."$ @3 ambulaverim pro "ambulavero"$ @4 5 pro "1"$ @5 vestri pro "illorum"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church