198. (Vers. 14.) "Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe," significat ad illos et de illis in Ecclesia, qui alternatim credunt ex se et alternatim ex Verbo, et sic sancta prophanant. - Sed de his aliquid in antecessum dicetur: dantur in Ecclesia qui credunt et non credunt, ut quod Deus sit, Verbum sanctum sit, Vita aeterna sit, et plura quae Ecclesiae et ejus doctrinae sunt, et usque non credunt; credunt illa dum in sensuali naturali suo sunt, attamen non credunt dum in suo rationali naturali sunt ita credunt dum in externis sunt, proinde dum in societate et loquela cum aliis sunt, at non credunt dum in internis sunt, proinde dum non in societate cum aliis sunt, et tunc in loquela secum; de his dicitur quod "nec frigidi nec calidi," et quod "exspuendi sint."