Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 199

Previous Number Next Number See English 

199. "Haec dicit Amen, Testis fidelis et Verus," significat Dominum quoad Verbum, quod est Divinum Verum ad Ipso. - Quod "Amen" sit Divina confirmatio ex ipsa Veritate, quae eat Dominus, ita ex Domino, videatur supra (n. 23); et quod "Testis fidelis et verus," cum de Domino, sit Divina Veritas quae ab Ipso in Verbo (n. 6, 16): sive dicas, quod Dominus testetur de Se Ipso, sive quod Verbum de Ipso, idem est, quoniam "Filius Hominis," qui hic loquitur ad Ecclesias, est Dominus quoad Verbum (n. 44). Haec prae mittuntur ad hanc Ecclesiam, quia hic de illis in Ecclesia agitur, qui et credunt ex se et ex Verbo, et qui credunt ex Verbo credunt ex Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church