Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 258

Previous Number Next Number See English 

258. (Vers. 2.) "Et vidi Angelum fortem praedicantem voce magna," significat Divinum Verum a Domino influens penitus in cogitationem angelorum et hominum, ac indagationem. - Per "Angelum" praedicantem in Sensu spirituali intelligitur Dominus, quia angelus a se non praedicat et docet, sed a Domino, at usque sicut a se: "Angelus fortis" dicitur, quia cum potentia, et quod praedicatur cum potentia, hoc influit penitus in cogitationem; "vox magna" significat Divinum Verum a Domino in potentia seu virtute: quod etiam significetur indagatio, est quia interrogat, "Quis est dignus aperire librum," ut nunc sequitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church