Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 259

Previous Number Next Number See English 

259. "Quis est dignus aperire librum et solare sigilla ejus," significat quis in potentia est nosse status vitae omnium in Caelis et in Terris, et judicare unumquemvis secundum suum. - "Quis dignus est" significat quis potest, seu quis in potentia est; "aperire librum, et solvere sigilla ejus" significat hic nosse status vitae omnium in Caelis et in terris, et quoque judicare unumquemvis secundum suum statum, nam cum "Liber aperitur," fit inquisitio quales sunt, et dein sententia seu judicium; comparative sicut judex agit cum libro legis et ex illo: quod per "aperire librum" significetur inquisitio qualis status vitae est omnibus et singulis, patet a capite sequente, ubi describitur quid visum est, cum Agnus aperuit in suo ordine septem sigilla ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church