Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 260

Previous Number Next Number See English 

260. (Vers. 3) "Et nemo potuit in Caelo, nec super terra, neque sub terra," significat quod nullus in Caelis superioribus et in Caelis inferioribus. - Per "in Caelo, super terra, et sub terra," intelligitur in Caelis superioribus et inferioribus, ut quoque infra (vers. 13), ubi haec:

"Et omne creatum, quod est in Caelo, in terra, et sub terra, et in mari quae sunt, et in illis omnia, audivi dicentes. Quia audivit hos et illos dicentes, patet quod fuerint angeli et spiritus qui loquebantur; fuit etiam Johannes in spiritu, ut ipse in praecedente capite (iv. vers. 2) dicit, in quo statu non alia terra illi apparuit, quam terra mundi spiritualis; sunt enim ibi terrae sicut in mundo naturali, ut constare potest ex descriptione illius mundi in Opere de Caelo et Inferno; tum in Continuatione de Mundo Spirituali (n. 32-38). Caeli superiores ibi apparent super montibus et collibus, Caeli inferiores super terris infra, et Caeli ultimi quasi sub terris; Caeli enim sunt expansa, unum supra alterum, et quodvis expansum est sicut terra sub pedibus illorum qui ibi sunt; supremum expansum est sicut caput montis, alterum expansum est sub illo, sed latius ad latera circum circa se extendens, ac infimum expansum adhuc latius, et quia hoc est sub illo; sunt ibi illi qui "sub terra;" tres Caeli etiam ita apparent angelis qui in superioribus Caelis sunt, quia illis duo apparent infra illos; similiter itaque Johanni, quia apud illos erat, nam ad illos ascenderat, ut patet. a capite iv. vers. 1, ubi dicitur, "Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri post hac." Qui non scit aliquid de mundo spirituali et de terris ibi, nequaquam scire potest quid intelligitur per "sub terra," similiter quid per "inferiora terrae," in Verbo, ut apud Esajam:

"Cantate Caeli, jubilate Inferiora terrae, personate Montes cantu, quia redemit Jehovah Jacobum" (xliv. 23): et alibi. Quis non videt, quod terrae mundi spiritualis ibi intelligantur; non enim aliquis homo sub terris in mundo naturali habitat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church