265. "Ecce vicit Leo," significat Dominum, quod ex propria potentia subjugaverit Inferna, et redegerit in ordinem omnia cum fuit in Mundo. Quod "Leo" significet Divinum Verum Verbi quoad potentiam, videatur supra (n. 241); et quia Dominus est Ipsum Divinum Verum seu Verbum, ideo vocatur "Leo." Quod Dominus cum fuit in mundo subjugaverit Inferna ac redegerit omnia in Caelis in ordinem, et quoque glorificaverit Humanum Suum, videatur supra (n. 67); et quomodo, in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 12-14). Inde patet, quid intelligitur per "vicit Leo."