271. "Et oculos septem," significat Ipsius Omniscientiam et Divinam sapientiam. - Quod "oculi," cum de Domino, significent Divinam Ipsius Sapientiam, videatur supra (n. septem 48, 125), ita quoque Omniscientiam; et quod "septem" significent omne, et dicantur de re sancta (n. 10); inde per "oculos septem Agni" significatur Divina Sapientia Domini, quae etiam est Omniscientia.