272. "Qui sunt septem Dei Spiritus emissi in omnem terram," significat quod ex illa sit Divinum Verum in universo terrarum Orbe ubi Religioso.- "Septem spiritus Dei" sunt Divinum Verum procedens a Domino, ut supra (n. 14, 155): quod "emissi in omnem terram" sit in universum Orbem ubi Religio, patet; ubi enim est Religio, docetur quod Deus sit, et quod diabolus sit, et quod Deus sit Ipsum Bonum, et a Quo bonum, et quod diabolus sit ipsum malum, et a quo malum; et quia oppositi sunt, quod malum, quia est a diabolo, fugiendum sit, et quod bonum, quia est a Deo, faciendum sit: proinde quod quantum quis facit malum, tantum amet diabolum, et facit contra Deum; tale Divinum Verum est in universo terrarum Orbe, ubi est aliqua Religio: quare non plus opus est, quam scire quid malum: hoc etiam sciunt omnes quibus Religio est; praecepta enim omnium Religionum sunt qualia in Decalogo, quod non sit occidendum, non scortandum, non furandum, non false testandum: haec sunt in genere Divina Vera a Domino "emissa in omnem terram, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 101-118): quare qui vivit secundum illa quia sunt Divina Vera, seu praecepta Dei, et inde Religionis, salvatur; sed qui solum modo vivit secundum illa quia sunt civilia et moralia vera, ille non salvatur, nam negator Dei ita etiam potest vivere, non autem confessor Dei.