277. "Et phialas aureas plenas suffitibus," significat confessionem Divini Humani Domini ex bonis spiritualibus. - Quod "suffitus" (significet) cultum ex bonis spiritualibus, hic autem confessionem ex illis bonis, est quia principalis cultus in Ecclesia Judaica et Israelitica constabat in sacrificiis et in suffitibus; quare duo Altaria erant, unum pro sacrificiis, et alterum pro suffitibus; hoc Altare fuit in Tabernaculo, et vocabatur Altare aureum, illud autem extra Tabernaculum, et vocabatur Altare holocausti: causa erat, quia duo genera bonorum sunt, ex quibus fit omnis Cultus, Bonum caeleste et Bonum spirituale; Bonum caeleste est bonum amoris in Dominum, et Bonum spirituale est bonum amoris erga proximum: cultus per sacrificia erat cultus ex Bono caelesti, et cultus per suffitus erat cultus ex Bono spirituali. Sive dicas cultum, sive dicas confessionem, idem est, nam omnis cultus est confessio. Simile quod significatur per "suffitus," etiam significatur per "phialas" in quibus suffimenta erant, quoniam continens et contentum, sicut instrumentale et principale, unam causam agunt. Cultus ex Bono spirituali significatur per "suffitus" in sequentibus locis:
"Ab ortu solis usque ad occasum ejus magnum erit Nomen Meum inter gentes, et in omni loco Suffitus allatus Nomini Meo" (Malach. i. 11);
"Docebunt judicia Tua Jacobum, ponent Suffitum in nasum Tuum, et holocaustum super Altare Tuum" (Deutr. xxxiii. 10);
"Holocausta pinguium offeram Tibi cum Suffimento" (Psalm. lxvi. 13, 15) "Venient ex circuitu Jehudae offerentes holocaustum, mincham et Thus" (Jerem. xvii. 26);
"E Scheba venient: aurum et Thus portabunt: et laudes Jehovae annuntiabunt" (Esaj. lx. 6):
per "thus" simile significatur quod per "suffimentum," quia thus erat praecipuum aromatum{1} ex quibus suffimentum fiebat. Similiter apud Matthaeum:
Sapientes ex Oriente aperuerunt thesauros suos, et obtulerunt Domino recens nato "Aurum, Thus et Myrrham" (ii. 11);
quod obtulerint illa tria, erat quia "aurum" significabat Bonum caeleste, "thus" Bonum spirituale, et "myrrha" Bonum naturale, et ex his tribus Bonis fit omnis cultus. @1 aromatum pro "aroma"$