Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 278

Previous Number Next Number See English 

278. "Quae sunt preces sanctorum," significat cogitationes quae sunt fidei ex affectionibus quae sunt charitatis, apud illos qui ex bonis et veris spiritualibus colunt Domini. - Per "preces" intelliguntur illa quae fidei sunt, et simul illa quae charitatis sunt, apud illos qui preces fundunt, quoniam preces absque illis non sunt preces, sed soni vacui: quod "sancti" significent illos qui in bonis et veris spiritualibus sunt, videatur supra (n. 173). Quod suffitus dicantur "preces sanctorum," est causa, quia odores fragrantes correspondent affectionibus boni et veri; inde est, quod toties dicatur in Verbo "Odor gratus, ac "Odor quietis Jehovae" (ut Exod. xxix. 18,{1} 25, 41; Levit. i. 9, 13, 17; cap. ii. 2, 9, 12{2} : cap. iii. 5; cap. iv. 31; cap. vi. 8, 14 (B.A. 15, 21)): cap. viii. 28; cap. xxiii. 12, 13, 18{3}; cap.xxvi. 31: Num. xv. 3, 7{4}: cap. xxviii. 6, 8, 13{5}; cap. xxix. 2, 6, 8, 13, 36; Ezech. xx. 41; Hosch. xiv. 7). Similia significantur per "preces," quae vocantur "suffitus," in sequentibus in Apocalypsi:

Angelus stans ad Altare, habens phialam auream," et dati sunt ei Suffitus multi, ut offeret cum Precibus sanctorum omnium super altare aureum: et ascendit fumus Suffituum cum precibus sanctorum e manu Angeli ad conspectum Dei" (viii. 3-5);

et apud Davidem;

"Attende aurem ad vocem meam: acceptae sunt Preces meae, Suffimentum coram Te" (Psalm. cxli. 1, 2). @1 18 pro "10"$ @2 12 pro "10"$ @3 13 pro "8, 14"$ @4 Num. xv. 3, 7 pro "cap. xv. 5"$ @5 cap. xxviii. 6, 8, 13 pro "Num. vi. 6, 8, 13"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church