328. (Vers. 11.) "Et datae singulis stolae albae," significat quod illis data sit Communicatio et Conjunctio cum Angelis qui in Divinis veris erant. -"Vestes" significant vera (n. 166); ac "vestes albae" genuina vera (n, 212); quod haec significentur per "vestes," est quia omnes in Caelis sunt vestiti secundum vera apud illos, et cuique est vestis secundum conjunctionem cum Societatibus Angelicis; quare cum datur conjunctio, apparent illico similiter vestiti; inde est quod per "datae sint singulis stolae albae" significetur quod illis data sit communicatio et conjunctio cum angelis qui in Divinis veris erant. "Stolae," "togae," "pallia," significant vera in communi, quia indumenta communia erant. Qui hanc significationem illorum novit, potest nosse arcana quae in sequentibus latent:
Quod Elias, cum invenit Elisaeum, "projecerit Togam super illum" (I Reg. xix. 19):
Quod Elias per Togam suam diviserit aquas Jordanis (2 Reg. ii. 8); Similiter Elisaeus (2 Reg. ii. 14):
Quod Toga desuper Elia, cum sublatus est, deciderit, et Elisaeus sustulerit illam (2 Reg. ii. 12, 13);
per Eliam enim et Elisaeum repraesentatus est Dominus quoad Verbum, et inde "toga" illorum significabat Divinum Verum Verbi in communi: tum quid significabat Pallium Ephodi Aharonis, super cujus fimbriis malogranata hyacinthini et purpurae, et tintinnabula auri (Exod. xxviii. 31-35);
quod significaverit Divinum Verum in communi, videantur Arcana Caelestia Londini edita (n. 9825). Similia per "pallia" et "togas" significantur in his locis:
"Descendent desuper thronis suis omnes principes maris, et abjicient Pallia sua" (Ezech. xxvi. 16);
Scribae et Pharisaei "ut spectentur ab hominibus, magnificant fimbrias Palliorum suorum" (Matth. xxiii. 5);
Populus Meus pro hoste sibi statuit propter Vestem, Togam extrahitis a transeuntibus" (Mich. ii. 8). (Et alibi.)