Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 329

Previous Number Next Number See English 

329. "Et dictum (iis), ut adhuc requiescerent tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum, (et fratres eorum) qui futuri occidi sicut illi" significat quod Ultimum Judicium parum adhuc protraheretur, usque dum ab undequaque collecti fuerint, qui similiter odio habentur, contumeliis afficiuntur, et rejiciuntur a malis propter agnitionem Humani Domini, et vitam secundum vera Verbi Ipsius. -Quod haec significentur, patet a supradictis. Similia significantur per haec apud Esajam:

"Vivent mortui tui; evigilate et jubilate habitatores pulveris: abi popule mi, intra in cubicula tua, et claude januam post te, occulta te sicut parum momenti, usque dum transeat ira: nam ecce Jehovah exiens e loco Suo, ad visitandum iniquitatem habitatoris terrae super illum; tunc revelabit terra sanguines suos, et non celabit amplius occisos suos" (xxvi. 19-21). Sed, ut supra dictum est, de his et similibus agitur in capite xx. seq., quod explicatum est a n. 840{1} ad 874. @1 840 pro "839"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church