Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 330

Previous Number Next Number See English 

330. (Vers. 12.) "Et vidi cum aperuisset sigillum sextum," significat a Domino Explorationem status vitae illorum qui interius mali erant, super quos Judicium futurum est. Quod de his agatur, patet a nunc sequentibus; sed ut illa intelligantur, duo Arcana revelanda sunt; Primum, quod Ultimum Judicium non super alios factum sit, quam qui in externa forma apparuerunt sicut Christiani, et ore professi sunt illa quae Ecclesiae sunt, sed in interna forma seu corde fuerunt contra illa; et quia tales, ideo quoad exteriora conjuncti fuerunt cum Caelo ultimo, et quoad interiora cum Inferno; Alterum, quod quamdiu conjuncti fuerunt cum Caelo ultimo, tamdiu clausa essent interna voluntatis et amoris eorum, ex quo non apparuerunt mali coram aliis; at cum separati sunt a Caelo ultimo, tunc reclusa sunt interiora illorum, quae in omni opposito fuerunt cum exterioribus, ex quibus simulaverunt et mentiti sunt quod Angeli Caeli essent, et quod loca ubi habitabant, essent Caeli: hi Caeli ita vocati, erant qui tempore Ultimi Judicii transiverunt (Apoc. xxi. 1). Sed plura de his videantur in Opusculo de Ultimo Judicio (n. 70, 71) et in Continuatione de Ultimo Judicio (n. 10).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church