331. "Et ecce terrae motus magnus factus est," significat statum Ecclesiae apud illos prorsus immutatum, et terrorem. -Quod "terrae motus" significent status mutationes in Ecclesia, est quia "terra" significat Ecclesiam (n. 285) et quia in mundo spirituali, dum alicubi pervertitur status Ecclesiae, et fit mutatio, existit terrae motus, et quia hic praenuntiat interitum illorum, fit terror. Terrae enim in mundo spirituali sunt quoad faciem similes terris in mundo naturali (n. 260); sed quia terrae ibi, sicut omnia alia in illo mundo, sunt ex origine spirituali, ideo secundum statum Ecclesiae habitatorum super illis mutantur, et dum pervertitur status Ecclesiae, commoventur et tremiscunt, imo subsidunt et emoventur loco: quod ita factum sit cum Ultimum Judicium instabat et fiebat, videri potest in Opusculo de Ultimo Judicio. Ex his constare potest, quid significatur per "terrae motus," "concussiones" et "commotiones," in sequentibus locis:
"Erunt Pestes, Fames, Terrae motus in variis locis" (Matth. xxiv. 7{1}; Marc. xiii. 8; Luc. xxi. 11);
illa ibi dicta sunt de Ultimo Judicio. "In igne indignationis loquar, si non in die illo fuerit Terrae motus magnus, Ut contremiscat omnis homo super faciebus terrae, et evertantur montes" (Ezech. xxxviii. 19, 20{2});
"Factus est Terrae motus magnus, qualis non factus est, ex quo homines facti sunt super terra" (Apoc. xvi. 18); "Commovebo Caelum, et Commovebitur Terra e loco suo, in indignatione Jehovae Zebaoth" (Esaj. xiii. 13{1}):
"Concussa sunt fundamenta terrae, Commovendo Commota est Terra, quia gravis super illam praevaricatio ejus" (Esaj. xxiv. 18-20);
"Concussa et Commota est Terra, et fundamenta montium, quia exarsit Ipsi" (Psalm. xviii. 8 (B. A. 7){4});
"Montes Contremiscunt coram Jehovah, et Petrae Evertuntur" (Nah. i. 5, 6). (Similiter alibi, ut Jerem. x. 10; cap. xlix. 21; Joel ii. 10; Hagg. ii. 6, 7; Apoc. xi. 19; et alibi.) Sed haec intelligenda sunt fieri in mundo spirituali, non autem in mundo naturali; in hoc significant talia quae supra dicta sunt. @1 7 pro "8"$ @2 19, 20 pro "18, 19, 20"$ @3 13 pro "12, 13"$ @4 8 pro "17, 18"$