332. "Et Sol factus est niger tanquam saccus pilosus, et Luna facta est tanquam sanguis," significat apud illos omne bonum amoris adulteratum, et omne verum fidei falsificatum. Quod per "Solem" significetur Dominus quoad Divinum Amorem, et inde Bonum amoris ab Ipso, et in opposito sensu Divinum Domini negatum, et inde bonum amoris adulteratum, videatur supra (n. 53); et quia "Sol" significat bonum amoris, inde "Luna" significat verum fidei; Sol enim rubet ex igne, et Luna candet ex luce a Sole, et ignis significat bonum amoris, et lux verum ex illo bono. De Luna videantur etiam loca allata supra (n. 53). Quod Sol dicatur "factus niger sicut saccus pilosus," est quia bonum adulteratum in se est malum, et malum est nigrum; quod Luna dicatur "facta sicut sanguis," est quia "sanguis" significat Divinum Verum, et in opposito sensu Divinum Verum falsificatum, videatur infra (n. 379, 684). De Sole et Luna paene simile dicitur apud Joelem:
"Sol vertetur in tenebras, et Luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis" (iii. 4 (B. A. ii. 31)).