Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 356

Previous Number Next Number See English 

356. (Vers. 7.) "Ex tribu Simeonis duodecim millia signati," significat Amorem spiritualem qui est Amor erga Proximum seu Charitas, apud illos qui e Novo Caelo et e Nova Ecclesia Domini erunt. - Per "Simeonem" significatur in supremo Sensu Providentia, in spirituali Amor erga proximum seu Charitas, et in naturali Obedientia et Auditus. In seriebus binis prioribus actum est de illis qui in Regno caelesti Domini sunt, in hac nunc serie agitur de illis qui in Regno spirituali Domini sunt; horum amor vocatur amor spiritualis, qui est Amor erga proximum, tum Charitas. Quod Simeon et ejus Tribus hunc amorem repraesentaverit, et inde in Verbo illum significet, est quia natus est post Rubenem, et proxime ante Levim; et per illos tres, Rubenem, Simeonem et Levim, in suo ordine, significatum est verum intellectu seu fides, verum voluntate seu charitas, ac verum actu seu bonum opus; simile quod per Petrum, Jacobum et Johannem: ut itaque Simeon et ejus tribus repraesentaret verum voluntate, quod tam est charitas quam obedientia, ideo nominatus est ab Audire; ac audire significat et intelligere verum, et velle illud seu obedire; intelligere illud cum dicitur audire aliquem, et velle illud et obedire cum dicitur audire alicui, seu auscultare. Hic aliquid dicetur de Amore erga proximum seu Charitate: Amor erga proximum, est amor obediendi praeceptis Domini, quae imprimis sunt quae in secunda tabula Decalogi continentur, quae sunt, non occides, non scortaberis, non furaberis, non false testaberis, non concupisces illa quae proximi sunt. Homo qui talia non vult facere quia peccata sunt, ille amat proximum; non enim ille amat proximum qui odio habet illum, et ex odio vult occidere illum; non ille amat proximum qui vult scortari cum ejus uxore, nec ille amat proximum qui vult furari et depraedare ejus bona; et sic porro. Hoc quoque docet Paulus his verbis:

"Qui amat alterum, Legem implevit; nam illud non scortaberis, non occides, non furaberis, non falsus testis eris, non concupisces; et si quod aliud mandatum, in hoc verbo comprehenditur, amabis proximum sicut te ipsum; plenitudo ergo Legis est Charitas" (Rom. xiii. 8-10).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church