Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 357

Previous Number Next Number See English 

357. "Ex tribu Levi duodecim millia signati," significat Affectionem veri ex bono ex quo intelligentia, apud illos qui e Novo Caelo et e Nova Ecclesia Domini erunt. - Per "Levim" in Sensu supremo significatur Amor et Misericordia, in Sensu spirituali Charitas actu quae est Bonum vitae, et in Sensu naturali Consociatio et Conjunctio; dictus etiam est ab Adhaerere, per quod in Verbo significatur conjunctio per amorem: hic autem per "Levim" significatur Amor seu Affectio veri et inde Intelligentia, quia sequitur post Simeonem, et in serie hac est medius. Quoniam Levi illa repraesentabat, ideo tribus illa facta est Sacerdotium (Num. iii. 1, ad fin.; Deutr. xxi. 5: et alibi). Quod "Tribus Levi" Amorem veri, qui est ipse amor ex quo Ecclesia est Ecclesia, et inde Intelligentiam, significet, constare potest ex his locis:

Filii Levi a Jehovah electi sunt ad ministrandum Ipsi, et ad benedicendum in Nomine Ipsius (Deutr. xxi 5);

"benedicere in Nomine Jehovae" est docere; quod solum illi possunt, qui in affectione veri sunt et inde intelligentia. "Custodiunt Verbum Tuum et foedus Tuum servant, docebunt judicia Tua Jacobum, et legem Tuam Israelem" (Deutr. xxxiii. 8-11{1});

"Subito veniet ad Templum Suum Dominus, et sedebit purgans et conflans argentum, et purificabit filios Levi, et defecabit eos sicut aurum et argentum" (Malach. iii. 1, 3{2});

"purificare filios Levi" est illos qui in affectione veri sunt. Quia illa affectio floret ex intelligentia, ideo Baculus Levi, super quo scriptum fuit nomen Aharonis, floruit amygdalis (Num. xvii. 17-26 (B.A. 2-11)). @1 11 pro "12"$ @2 1, 3 pro "1 ad 4"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church