Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 386

Previous Number Next Number See English 

386. His adjiciam hoc MEMORABILE:-

Quondam cum circumspexi in mundo spirituali, audivi sicut stridorem dentium, et quoque sicut pulsatile, et illis intermixtum sicut raucum; et quaesivi quid illa. Et dixerunt Angeli qui apud me erant, "Sunt Collegia, quae a nobis vocantur Diversoria, ubi inter se disceptant; disceptationes illorum ita audiuntur e longinquo, sed prope non audiuntur nisi quam disceptationes." Accessi, et vidi domunculas contextas ex juncis luto conglutinatis. Et volui inspicere per fenestram, sed non erat; non enim licuit intrare per januam, quia sic lux e Caelo influeret, et confunderet. At subito facta est fenestra a dextro latere, et tunc audivi conquestos, quod in tenebris essent. Sed mox facta est fenestra a latere sinistro, clausa fenestra a latere dextro, et tunc paullatim discussae sunt tenebrae, et visi sibi in luce. Et post haec mihi datum est intrare per januam, et audire. Erat mensa in medio, et scamna circum circa; omnes tamen mihi visi super scamnis stare, et acriter inter se disputare de Fide et Charitate, ab una parte quod Fides esset principale Ecclesiae, ab altera quod Charitas esset. Illi qui faciebant Fidem principale, dixerunt, "Annon fide agimus cum Deo, et charitate cum hominibus; estne inde fides caelestis, et charitas terrestris; anne per caeleste salvamur, et non per terrestre. Tum, annon Deus potest dare fidem e Caelo, quia est caelestis, et annon homo sibi daturus esset charitatem, quia est terrestris; et quod homo sibi dat, hoc non est Ecclesiae, et ideo non salvat; num sic aliquis potest ex operibus, quae vocantur charitatis, coram Deo justificari; credite nobis, quod per fidem solam non modo justificemur, sed etiam sanctificemur, si non fides per meritoria, quae sunt ex operibus charitatis, inquinatur:" praeter plura. At illi, qui Charitatem faciebant principale Ecclesiae, acriter refellebant illa, dicendo, quod "Charitas salvet, et non fides; annon Deus caros habet omnes, et bonum vult omnibus; quomodo potest Deus hoc facere nisi per homines; num Deus solum dat loqui cum hominibus quae fidei sunt, et non dat facere hominibus quae charitatis sunt; videtisne quod absurde dixeritis de charitate quod sit terrestris; charitas est caelestis, et quia vos non facitis bonum charitatis, est fides vestra terrestris; quomodo accipitis fidem nisi sicut truncus aut lapis; dicitis per `solum auditum Verbi;' at quomodo potest Verbum modo auditum operari, et quomodo in truncum aut lapidem; forte vivificamini vobis insciis, sed quae vivificatio, nisi quod possitis loqui quod sola fides salvet; at quid fides, et quae fides salvans, non scitis." Sed tunc surrexit unus, qui ab Angelo loquente mecum vocabatur Syncretista; is sumpsit tiaram e capite, et posuit super mensa, sed subito reposuit, quia calvus erat; ille dixit, "Audite, erratis omnes, verum est quod fides sit spiritualis, et charitas moralis, sed usque conjungentur, et conjunguntur per Verbum, per Spiritum Sanctum, et per Effectum, dum homo nescit, qui quidem vocari potest obedientia, sed in qua homo non aliquam partem habet. De his mecum diu cogitavi, et inveni tandem, quod homo a Deo possit accipere fidem, quae spiritualis sit, sed quod non possit moveri a Deo ad charitatem quae sit spiritualis, nisi sicut statua salis." His dictis, adplaudebant qui in sola fide erant, sed explodebant qui in charitate; et hi ex indignatione dicebant: "Audi socie, tu non scis, quod sit vita moralis spiritualis, et quod sit vita moralis mere naturalis, vita moralis spiritualis apud illos, qui bonum faciunt a Deo et usque sicut a se, ac vita moralis mere naturalis apud illos qui bonum faciunt ex Inferno et usque sicut a se." Dictum est, quod disceptatio audita sit sicut stridor dentium, et sicut pulsatile, quibus intermixtum erat raucum; disceptatio audita sicut stridor dentium erat ab illis qui in sola fide erant, disceptatio autem audita sicut pulsatile erat ab illis qui in sola charitate, et raucum intermixtum erat a Syncretista; quod ita auditi sint e longinquo soni illorum, erat quia omnes illi in mundo disceptarunt, et non aliquod malum fugerunt, et ideo non aliquod bonum morale spirituale fecerunt; et quoque prorsus nesciverunt, quod omne fidei sit verum, et omne charitatis sit bonum, et quod verum absque bono non sit verum spiritu, et quod bonum absque vero non sit bonum spiritu, et quod sic unum faciet alterum. Quod tenebrae fierent cum facta est fenestra a latere dextro, est quia lux e Caelo ab illo latere influens afficit voluntatem; et quod lux fieret, dum, clausa fenestra a latere dextro, facta sit fenestra a latere sinistro, est quia{1} lux a latere sinistro e Caelo influens afficit intellectum; et omnis homo in luce Caeli potest esse quoad intellectum, modo claudatur voluntas quod malum ejus. @1 quia pro "qui"$

CAPUT VIII. 1. Et cum aperuit sigillum septimum, factum est silentium in Caelo quasi semihoram. 2. Et vidi septem Angelos, qui coram Deo steterunt, et datae sunt illis septem tubae. 3. Et alius Angelus venit et stetit ad Altare, habens thuribulum aureum, et dati sunt illi suffitus multi, ut daret precibus sanctorum omnium super Altare aureum quod coram Throno. 4. Et ascendit fumus suffituum precibus sanctorum de manu Angeli coram Deo. 5. Et accepit Angelus thuribulum, et implevit illud de igne Altaris, et projecit in terram, et factae sunt voces et tonitrua et fulgura et terrae motus. 6. Et septem Angeli habentes septem tubas pararunt se ut clangerent. 7. Et primus Angelus clanxit, et facta est grando et ignis, mixta sanguine, et missa in terram, et tertia pars arborum combusta est, et omne gramen viride combustum est. 8. Et secundus Angelus clanxit, et quasi mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis. 9. Et mortua est tertia pars creaturarum illarum in mari habentium animas, et tertia pars navium periit. 10. Et tertius Angelus clanxit, et cecidit ex Caelo stella magna ardens quasi lampas, et cecidit super tertiam partem fluviorum et super fontes aquarum. 11. Et nomen stellae dicitur Absinthium; et facta est tertia pars aquarum absinthium, et multi homines mortui sunt ex aquis, quia amarae factae sunt. 12. Et quartus Angelus clanxit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, et obtenebrabatur tertia pars illorum{1} ut dies non luceret tertia parte ejus, et nox similiter. @1 illorum pro "illarum" (Vide n. 413.)$ 13. Et vidi et audivi unum Angelum volantem in medio Caeli, dicentem voce magna, Vae, vae, vae habitantibus super terra ex reliquis vocibus tubae trium Angelorum futurorum clangere.

SENSUS SPIRITUALIS. CONTENTUM TOTIUS CAPITIS AGITUR HIC DE ECCLESIA REFORMATORUM, QUALES SUNT ILLI IBI QUI IN SOLA FIDE:

PRAEPARATIO CAELI SPIRITUALIS AD COMMUNICATIONEM CUM ILLIS (vers. 1-6);

EXPLORATIO ET MANIFESTATIO ILLORUM IBI, QUI IN INTERIORIBUS ILLIUS FIDEI SUNT (vers. 7); ILLORUM QUI IN EXTERIORIBUS EJUS (vers. 8, 9); QUALES SUNT QUOAD INTELLECTUM VERBI (vers. 10, 11), QUOD SINT IN FALSIS ET INDE MALIS (vers. 12, 13).

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM. 1. "Et (cum) aperuit sigillum septimum," significat a Domino explorationem status Ecclesiae et inde vitae illorum qui in Regno spirituali Ipsius sunt, qui sunt qui in charitate et ejus fide, hic qui in sola fide (n. 388); "factum est silentium in Caelo quasi semihoram." significat quod Angeli e Regno spirituali Domini valde obstupescerent, cum viderunt illos qui dixerunt se in fide esse in tali statu (n. 389). 2. "Et vidi septem Angelos qui coram Deo steterunt," significat universum Caelum spirituale in praesentia Domini, audiens et faciens quae praeciperet (n. 390); "et datae sunt illis septem tubae," significat explorationem et detectionem status Ecclesiae et inde vitae illorum qui in sola fide sunt (n. 391). 3. "Et alius Angelus venit et stetit ad Altare, habens thuribulum aureum." significat cultum spiritualem, qui fit ex bono charitatis per vera fidei (n. 392); "et dati sunt illi suffitus multi, ut daret precibus sanctorum omnium super Altare aureum quod coram Throno," significat propitiationem ne Angeli Regni Spiritualis Domini laederentur a spiritibus Regni Satanici qui infra erant (n. 393). 4. "Et ascendit fumus suffituum precibus sanctorum de manu Angeli coram Deo," significat tutelam illorum a Domino (n. 394). 5. "Et accepit Angelus thuribulum, et implevit illud (de) igne Altaris, et projecit in terram," significat amorem spiritualem in quo amor caelestis, et ejus influxum in inferiora, ubi illi qui in fide separata a charitate, erant (n. 395); et factae sunt voces et tonitrua et fulgura et terrae motus," significat quod postquam communicatio aperta est cum illis, auditae sint ratiocinationes de sola fide et confirmationes pro illa (n. 396). 6. "Et septem Angeli habentes septem tubas pararunt se ut clangerent," significat praeparatos et accinctos ad explorandum statum Ecclesiae et inde vitae apud illos quibus Religio est sola fides (n. 397). 7. "Et primus Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem qualis status Ecclesiae est apud illos qui interius in illa fide sunt (n. 398); "et facta est grando et ignis mixta sanguine." significat falsum ex amore infernali destruens bonum et verum, et falsificans Verbum (n. 399); "et missa in terram, et tertia pars arborum combusta est," significat quod apud illos omnis affectio et perceptio veri, quae faciunt hominem Ecclesiae, perirent (n. 400); "et omne gramen viride combustum est," significat sic omne vivum fidei (n. 401). 8. "Et secundus Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem, qualis status Ecclesiae est apud illos qui exterius in illa fide sunt (n. 402); "et quasi mons (magnus) igne ardens missus est in mare, significat apparentiam amoris infernalis apud illos (n. 403); "et facta est tertia pars maris sanguis," significat quod omnia communia vera apud illos falsificata essent (n. 404). 9. "Et mortua est tertia pars creaturarum istarum in mari habentium animas, significat quod qui vixerunt et vivunt illam fidem non possint reformari et vitam accipere (n. 405); "et tertia pars navium periit," significat quod omnes cognitiones boni et veri ex Verbo inservientes pro usu vitae apud illos deperditae essent (n. 406). 10. "Et tertiis Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae apud illos quibus Religio est sola fides, quoad affectionem et receptionem veritatum ex Verbo (n. 407); "et cecidit ex Caelo stella magna ardens quasi lampas." significat apparentiam propriae intelligentiae ex fastu oriundo ex amore infernali (n. 408); "et cecidit super tertiam partem fluviorum et super fontes aquarum," significat quod inde omnia vera Verbi prorsus falsificata sint (n. 409). 11. "Et nomen stellae dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum absinthium," significat falsum infernale ex quo illorum propria intelligentia, per quam omnia vera Verbi falsificata sunt (n. 410); "et multi homines mortui sunt ex aquis factae sunt," significat exstinctionem vitae spiritualis (apud plures) ex falsificatis veris Verbi (n. 411). 12. "Et quartis Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae apud illos quibus Religio est sola fides, quod sint in malis falsi et falsis mali (n. 412); "et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, et obtenebrabatur tertia pars illorum," significat quod propter mala ex falsis ac falsa ex malis non scirent quid amor, quid fides, et ullum verum (n. 413); "ut dies non luceret tertia parte ejus et nox similiter," significat non amplius aliquod verum spirituale nec verum naturale inserviens pro doctrina et vita ex Verbo apud illos (n. 414). 13. "Et vidi et audivi unum Angelum volantem in medio Caeli," significat instructionem et praedictionem a Domino (n. 415); "dicentem voce magna, Vae, vae, vae habitantibus super terra ex reliquis vocibus tubae trium Angelorum futurorum clangere," significat summam lamentationem super statum damnatum illorum in Ecclesia, qui doctrina et vita apud se confirmaverunt fidem separatam a charitate (n. 416).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church