387. EXPLICATIO.
Sunt duo Regna, in quae Universum Caelum distinctum est, Regnum Caeleste et Regnum Spirituale. Regnum Caeleste consistit ex illis qui in amore in Dominum sunt et inde in sapientia; ac Regnum Spirituale, ex illis qui in amore erga proximum sunt et inde in intelligentia; et quia amor erga proximum hodie vocatur "charitas," ac intelligentia "fides," consistit hoc Regnum ex illis qui in charitate et inde fide sunt. Nunc quia Caelum in duo Regna distinctum est, etiam Infernum in duo Regna illis opposita distinctum est, in Regnum Diabolicum et in Regnum Satanicum. Regnum Diabolicum consistit ex illis qui in amore dominandi ex amore sui sunt, et inde in stultitia, est enim amor ille oppositus amori caelesti, ac stultitia ejus opposita sapientiae caelesti; Regnum autem Satanicum consistit ex illis qui in amore dominandi ex fastu propriae intelligentiae sunt, et inde in insania, est enim ille amor oppositus amori spirituali, ac insania ejus opposita intelligentiae spirituali: per stultitiam et insaniam intelligitur stultitia et insania in rebus caelestibus et spiritualibus. Similia intelligenda sunt de Ecclesia in terris, quae dicta sunt de Caelo, unum enim faciunt. De binis illis Regnis videatur Opus de Caelo et Inferno Londini editum (n. 20-28, et pluries alibi). Nunc quia in Apocalypsi unice agitur de Statu Ecclesiae in fine ejus (ut in Praefatione et n. 2 dictum est), idcirco de illis qui in duobus Regnis Caeli, et de illis qui in duobus Regnis Inferni sunt, et quales sunt, ex nunc agitur; ab hoc capite (viii.) ad cap. xvi. de illis qui in Regno Spirituali, et in Regno illi opposito Satanico sunt; in cap. xvii. et xviii., de illis qui in Regno Caelesti et in Regno ei opposito Diabolico sunt; et postea de Ultimo Judicio; et demum de Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma; haec concludit omnia antecedentia, quia est finis propter quem. In Verbo passim nominatur "Diabolus" et "Satanas," et per utrumque intelligitur Infernum; nominatur ita, quia omnes in uno Inferno vocantur diaboli, et omnes in altero vocantur satanae.