Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 389

Previous Number Next Number See English 

389. "Factum est silentium in Caelo quasi semihoram," significat quod Angeli e Regno spirituali Domini valde obstupescerent, cum viderunt illos qui dixerunt se in fide esse in tali statu. - Per "silentium in Caelo" non aliud intelligitur quam obstupescentia ibi super illos qui se dicunt in fide esse, et tamen in tali statu; status enim illorum describitur in sequentibus, qui qualis est, ab explicatis constare potest: per "semihoram" significatur valde, quia per "horam" significatur status plenus. Quod "tempus" significet statum, videbitur infra.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church