390. (Vere. 2.) "Et vidi septem Angelos qui coram Deo steterunt," significat universum Caelum spirituale in praesentia Domini, audiens et faciens quae praeciperet. Quod per "septem Angelos" significetur universum Caelum, est quia per "septem" significantur omnes seu omnia, et inde totum et universum (n. 10); ac per "Angelos" in supremo Sensu Dominus, et in sensu respectivo Caelum (n. 5, 65,{1} 342, 344), hic Caelum spirituale, ut constare potest ex supra dictis (n. 387, 388); quod "stare coram Deo" significet audire et facere quae praecipit, videatur supra (n. 366). @1 65 pro "66"$