Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 391

Previous Number Next Number See English 

391. "Et datae sunt illis septem tubae," significat explorationem et detectionem status Ecclesiae et inde vitae illorum qui in sola fide sunt. - Per tubas hic significatur simile quod per "clangere," quia illis clangebant; et per "clangere tubis" significatur convocare ad solennitates, quae erant variae, hic ad explorandum et detegendum quales sunt qui in sola fide, ita quales sunt qui ab Ecclesiis Reformatorum hodie. Sciendum est, quod Ecclesia in orbe Reformato hodie divisa sit in tres, ex tribus Antesignanis, qui fuerunt Lutherus, Calvinus, et Melanchthon, et quod tres illae Ecclesiae in variis discrepent: sed in hoc articulo, quod homo justificetur fide absque operibus legis, omnes conveniant; quod mirabile est. Quod per "clangere tubis," significetur convocare, videbitur infra (n. 397).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church