402. (Vers. 8) "Et secundus Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem, qualis status Ecclesiae est apud illos qui exterius in illa fide sunt. - Quod "clangere tuba" significet explorare et manifestare statum Ecclesiae et inde vitae apud illos quibus religio est sola fides, videatur supra (n. 397): quod haec de illis qui exterius in illa fide sunt, dicantur, est quia hic de illis qui super "terra;" et per illos qui super "terra" intelliguntur qui in internis Ecclesiae sunt, qui sunt Clerici, et per illos qui in "mari," intelliguntur qui in externis Ecclesiae sunt, qui sunt Laici, videatur supra, n. 398; quod illi appareant in mundo spirituali sicut in mari, n. 238, 290.