Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 403

Previous Number Next Number See English 

403. "Et quasi mons (magnus) igne ardens missus est in mare," significat apparentiam amoris infernalis apud illos qui in externis Ecclesiae sunt et in sola fide. - Per "mare" significatur Ecclesia apud illos qui in externis sunt, et in sola fide; et illi qui in externis sunt, vocantur communi voce Laici, quia illi qui in internis sunt, vocantur Clerici (n. 397, 402); per "montem" significatur amor (n. 336); et per "montem igne ardentem" significatur amor infernalis (n. 494, 599); apparentia hujus amoris est apud illos de quibus hic agitur, apparet enim ille amor ex illis apud Angelos; causa est, quia sola fides est fides separata a charitate (n. 388); et ubi non est charitas, hoc est, amor erga proximum, qui est amor spiritualis, est amor infernalis; non datur amor spiritualis, est amor infernalis; non datur amor medius nisi apud tepidos (de quibus, Apoc. iii. 15, 16).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church