404. "Et facta est tertia pars maris sanguis," significat quod omnia communia vera apud illos falsificata essent. - Per "tertiam partem" significantur omnia (n. 400); per "sanguinem" significatur falsificatio veri Verbi (n. 379); per "mare" significatur Ecclesia apud illos qui in externis ejus sunt, et in sola fide (n. 398{1}, 402); quod apud hos communia vera falsificata sint, est quia in illis solis sunt, non enim sciunt singularia fidei istius, sicut Clerici; ex communibus veris apud illos est, quod appareant sicut in mari in mundo spirituali; causa est, quia aquae significant vera (n. 50); et mare est commune receptaculum illarum (n. 238). @1 398 pro "397"$