408. "Et cecidit ex caelo stella magna ardens quasi lampas," significat apparentiam propriae intelligentiae ex fastu oriundo ex amore infernali. - Quod per "cadentem e caelo stellam magnam" significetur apparentia propriae intelligentiae ex fastu oriundo ex amore infernali, est quia visa est "ardere sicut lampas," et quia nomen ejus erat "Absinthium" ut sequitur; et per "stellam" et quoque per "lampadem" significatur intelligentia, hic propria intelligentia, quia visa est ardere, et omnis propria intelligentia ardet ex fastu, ac fastus ejus oritur ex amore infernali, qui per "montem igne ardentem" (n. 403) significatur; per "absinthium" significatur falsum infernale, ex quo intelligentia illa existit et conflatur. Quod "stella" significet intelligentiam videatur (n. 151, 954); pariter "lampas" seu "lucerna" (n. 796).