Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 409

Previous Number Next Number See English 

409. "Et cecidit super tertiam partem fluviorum, et super fontes aquarum significat quod inde omnia vera Verbi prorsus falsificata sint. - Per "fluvios" significantur vera in copia, quia per "aquas" significantur vera (n. 50); et per "fontes aquarum" significatur Verbum (n. 384); quod vera Verbi prorsus falsificata sint, est quia sequitur quod "tertia pars aquarum facta sit absinthium," et per "absinthium" significatur falsum infernale (n. 410). Quod "fluvii" significent vera in copia, constare potest a sequentibus locis:

"Ecce Ego faciens novum, dabo in deserto aquas et in solitudine Fluvios, ad potandum populum Meum, electum Meum" (Esaj. xliii. 19, 20): "Effundam aquas super sitientem, et Fluvios super aridam: effundam spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem super natos tuos" (Esaj. xliv. 3):

"Tunc cantabit lingua muti, quia erumpent in deserto aquae, et Fluvii in planitie deserti" (Esaj. xxxv. 6): "Aperiam super clivis Fluvios, et in medio vallium Fontes ponam, de sertum in stagnum aquarum, et terram siccam in Scaturigines aquarum" (Esaj. xli. 18): "Jehovah super maria fundavit orbem, super Fluviis stabilivit eum (Psalm. xxiv. 2): "Ponam in Mari manum Ipsius, et in Fluviis dextram Ipsius" (Psalm. lxxxix. 26 (B. A. 25)); "Num Fluviis succensuit Jehovah, num contra Fluvios ira Tua, num contra mare excandescentia Tua, quia equitas super equis Tuis" (Hab. iii. 8):

"Fluvius cujus rivi laetificabunt urbem Dei "(Psalm. xlvi. 5 (B. A. 4){1}): "Ostendit mihi purum Fluvium aquae vitae, exeuntem e throno Dei et Agni" (Apoc. xxii.) "Diffidit petras in deserto, et bibere fecit Abyssos magnas, percussit petram et Fluvii effluxerunt" (Psalm. lxxviii. 15, 16, 20; Psalm. cv. 41):

"Tunc deficient aquae in mari, et Fluvius exsiccabitur" (Esaj. xix. 5-7; cap. xlii. 15; cap. 1. 2: Nah. i. 4; Psalm. cvii. 33: Hiob xiv. 11{2}) Jesus dixit,"Si quis venit ad Me, sicut dixit Scriptura, Flumina e ventre ejus fluent aquae viventis" (Joh. vii. 37, 38). (Praeter alibi, ut Esaj. xxxiii. 21; Jerem. xvi. 7, 8; Ezech. xxxi. 3, 4; cap. xlvii. 1-12; Joel iv. 18 (B. A. iii. 18); Sach. ix. 10; Psalm. lxxx. 12{3} (B. A. II); Psalm. xciii. 3, 4{4}; Psalm. xcviii. 7,8; Psalm. cx. 7; Num. xxiv. 6,7; Deutr. viii. 7.) Quod autem "fluvii" in opposito sensu significent falsa in copia, constare potest ex his: "Mittet in mari legatos ad gentem conculcatam, cujus terram depraedati sunt Fluvii" (Esaj. xviii. 2);

"Nisi Jehovah esset pro nobis, aquae submersissent nos, et Fluvius transivisset super animam nostram (Psalm. cxxiv. 2, 4, 5); "Cum transibis per aquas, tecum Ego, et per Fluvios non submergent te" (Esaj. xliii. 2);

"Circum dederunt me funes mortis, et Flumina belialis terruerunt me" (Psalm. xviii. 5);

"Draco ejecit post mulierem ex ore suo aquam sicut Fluvium, ut eam a Flumine absorptam faceret" (Apoc. xii. 15); "Ecce Jehovah ascendere faciet super vos aquas Fluvii validas et multas, ac inundabit et transibit, et usque ad collum pertinget" (Esaj. viii. 7, 8{5});

"Venerunt Flumina, et irruerunt in domum illam, et tamen non cecidit, fundata enim erat super Petra" (Matth. vii. 25, 27; Luc. vi. 48, 49); etiam hic "flumina" pro falsis in copia, quia per "petram", significatur Dominus quoad Divinum Verum: per "flumina" etiam significantur tentationes, quia tentationes sunt inundationes falsorum. @1 5 pro "3, 4, 5"$ @2 11 pro "10, 11"$ @3 12 pro "9"$ @4 xciii. 3, 4 pro "xcii. 2, 3, 4"$ @5 7, 8 pro "6, 7"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church