Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 410

Previous Number Next Number See English 

410. (Vers. II.) "Et nomen stellae dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum absinthium" significat falsum infernale ex quo illorum propria intelligentia, per quam omnia vera Verbi falsificata sunt. - Per "stellam" significatur propria intelligentia ex fastu oriundo ex amore infernali (n. 408); per "nomen" significatur quale ejus (n. 81, 122, 165) ;. per "absinthium" significatur falsum infernale, de quo sequitur; per "aquas" significantur vera (n. 50), hic vera Verbi, quia de fide; per "tertiam partem" significantur omnia, ut supra; ex his in unum collatis, sensus supra traditus resultat. Quod "absinthium" significet falsum infernale, est ex gravi ejus amaritudine, qua cibos et potus reddit abominabiles; ideo tale falsum per "absinthium" significatur in sequentibus locis: "Ecce Ego cibans populum hunc Absinthio, et potabo illos aquis fellis" (Jerem. ix. 14, 15); "Sic dixit Jehovah contra Prophetas. Ecce Ego cibans eos Absinthio, et potabo eos aquis fellis: quia a Prophetis Hierosolymae exivit hypocrisis in universam terram" (Jerem. xiii. 15); "Convertitis in Fel judicium, et fructum justitiae in Absinthium" (Amos v. 7; cap. vi. 12); Ne sit inter vos radix proferens Fel et Absinthium" (Deutr. xxix. 17 (B. A. 18)). Quoniam Ecclesia Judaica falsificaverat omnia vera Verbi, quemadmodum Ecclesia, de qua hic agitur, et Dominus per omnia Passionis Suae repraesentavit illam, permittendo ut Judaei tractarent Ipsum sicut Verbum, quia Ipse erat Verbum, ideo Dederunt Ipsi Acetum felle mixtum (quod est sicut absinthium),sed id gustans non voluit bibere (Matth. xxvii. 34; Marc. xv. 23; Psalm. lxix. 22 (B. A. 21)). Quia talis fuit Ecclesia Judaica, ideo describitur ita:

"Satiavit Me amaritudinibus, et inebriavit Me Absinthio" (Thren. iii. 15, 18, 19).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church