Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 411

Previous Number Next Number See English 

411. "Et multi homines mortui sunt ex aquis, quia amarae factae sunt," significat exstinctionem vitae spiritualis apud plures ex falsificatis veris Verbi. - "Multi homines mortui sunt" significat exstinctionem vitae spiritualis, homo enim ex vita spirituali apud se vocatur vivus, at ex vita naturali separata a vita spirituali vocatur mortuus; "ex aquis quia amarae factae sunt" significat ex falsificatis veris Verbi; quod "aquae" sint vera Verbi, videatur mox supra (n. 409{1}); quod "amarum" significet falsificatum, est quia intelligitur amarum absinthii, et per "absinthium" significatur falsum infernale (n. 410). Vita spiritualis homini Christiano non aliunde est, quam ex veris Verbi, in illis enim est vita; at cum vera Verbi falsificata sunt, et homo illa secundum falsa religionis suae intelligit et spectat, tunc vita spiritualis apud illum exstinguitur: causa est quia Verbum communicat cum Caelo; quare dum illud ab homine legitur, vera ibi ascendunt in Caelum, et falsa quibus vera adjuncta aut conjuncta sunt, tendunt ad Infernum; inde fit discerptio, ex qua vita Verbi exstinguitur. Sed hoc fit solum apud illos qui confirmant falsa per Verbum, non autem apud illos qui non confirmant: vidi discerptiones illas, et audivi strepitus sicut ligni discerpti igne in camino ex illis. "Amarum" significat falsificatum etiam in sequentibus locis:

"Vae dicentibus de malo bonum, et de bono malum, ponentibus Amarum in dulce, et dulce in Amarum" (Esaj. v. 20{2}); "Cum cantu non bibent vinum, Amara erit sicera bibentibus illam" (Esaj. xxiv. 9). Simile quid significatur per Libellum devoratum, qui in ore fuit dulcis, et ex quo venter redditus est Amarus (Apoc. x. 9, 10);

et per haec:

"Venerunt ad Marah; sed non potuerunt bibere aquas prae Amaritudine; sed monstravit illi Jehovah Lignum, quod projecit in aquas, et dulces factae sunt" (Exod. xv. 23-25);

"lignum" in Verbo significat bonum. Simile etiam per Colocynthidas missas in pulmentum, ex quo filii prophetarum clamaverunt, Mors in olla, quod Elisaeus per immissam farinam sanavit (2 Reg. iv. 38-41);

"farina" significat verum ex bono. @1 409 pro "410"$ @2 20 pro "20, 22"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church